Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
prudentiae Diplomaticae specimina \ I. Argent. 1779. Schonemann Sjstem der Allgem. Diplomatik Th. I. p. 491 — 501. Wilhelm Herm. Remer Lehrbuch — Helmstadt 1812. Abschnitt II. eap. II. tiber die Yerfalscung der Documente. II. A u t h e n t i a D i p 1 o m a t u m. §. 9. Ad discernendam Diplomatum authentiam, num reuera auctoritate eius, cuius axioma referunt, processerint nec vitiuin quodpiam contraxerint, non sola formularum iis propriarum, sed rerum etiam gestarum, constitutionis, legum, consuetudinum regni ac saeculi, quo perlinent, penitior cognitio, iudicium vsu exercitationeque limatuin, animus a partium ac gloriae studio alienus, sunt necessarii: ne seu omnia suppositionis damnentur —• quemadmodum J. Harduinus cum singulis Auctorum classicorum manuscriptis fecerat —seu vitii et erroris cuiuslibet immunia venditentur, belloque diplomatico, quod Papebrochium, cum Mabillonio , Germonem cum Benedictinis, acriter commiserat, ansa fomesque suppeditetur. Cf. Neues Gebau. der Dipl. Th. 1 IX. Buch. VIII. Gruber, Lehr-System Th. II. Abth. II. J. C. Gatterer Piaktische Diplomatik. Gotting. 1799. Baring. Clauis Diplomatica edit. II. nro 12. §. 10. Bellum hoc pertinax ac diuturnum domesticos quoque nostros in arenam exciuit: contra Raphaelem Levakoyicli ac Melchiorem lnchoffer, ratione bullae Siluestrinae anno 1000. cum diademate sacro, Protoregi Stephano missae Balthasar Kerchelich , Georg. Adam. Kollar, Martin. Georg. Kovacliicii ; contra Josephum Benzur et Danielem Cornides , intuitu authentiae fundationalum Monasierii S. Martini montis Pannoniae an-