Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
2. Ne seu temporuui iniuriis, fortunae casibus, intercidant seu horninum iniquitate vitium patiantur, curatum prouide fuit: sunt Diplomata locis sacris primitus, in basilicis, templorum sacristiis, mox aliis etiam locis publicis, recondita, ac viris religione, ac iure iurando obstrictis, regestranda, conseruanda, custodienda, et altiori nonnisi iussu in paribus elargienda, concredita domi quoque noslrae: Acta Proto regis Stephani in archiuo Capituli Slrigoniensis sunt A. 1269. requisita. Andieae II. li. II. constituiionis sub bulla aurea A. 1222. editae par vnum in registro romani Pontificis, alterum penes Hospitale, terlium penes Templum Albaregalense, quartum apud regem, quintum in Capitulo Strigoniensi, sextum in Coloczensi, septimum apud Palatinum, qui pro tempore fuerit, est depositum. Stephanus V. A. 1271. diplomata a Capitulo Albaregalensi requisiuit. Wladislaus II. R. H. donationales Mathiae in domo sua Tauernicali requiri fecit. Ideo loca haec sacra, publica, iure archiui gaudentia, fide digna , vulgo credibilia, dicebantur. C-f. Jac. Wenker Collecta archiui et cancellariae iura Argent. 17 J 5. 4. Studlioff, de archiuorum publicorum origine et auctor. Lips. 3.797. 4. Kosselius de archiuis. Harderovic 1777. 4. etc. §. 3. Ecclesi astica sunt diplomata , quae Sacerdotum, vti romani Pontificis, Episcoporum, Capitulorum, Conuentuum religiosorum, Capellae regiae Comitum, iure proprio, aut lege tenus aquisito, emanarunt. Sunt haec numero plurima: magna, quarn aetas omnis christiana de fidei Sacerdotuin integritate ac conscientiae puritate habuit opinione, artis item scribendi peritia, ipsis fere solum propria, monumentorum denique custodia,