Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

existentium, ipsumque solum proprie contingen­tium in duabus partibus iudiciariis, et in tertia j)arte partis adversae manibus devolvendarum et redimendarum decrevimus et commisimus convi­clum exstitisse atque aggravatum auctoritate no­stra mediante. In cuius rei testimonium praesen­tes eidem Stephano, filioBlasii, Litteras nostras privilegiales propter reclusoria sigillorum nostro­rum propriorum et pariter regnicolarum nostram expeditionem sigillo venerabilis in Cliristo Patris Domini Valentini Episcopi Quinqueecclesien. Can­cellarii Matris nostrae carissimae consignatas du­ximus concedendas. Datum in Visegrad trigesima die octavarum festi Epiphaniarum Domini praedi­ctarum Anno Dom. Millesimo trecentesimo octua­gesimo quinlo. (L. S. pendentis.) Ex originali. XXVI/. Mariae regina Hungariae ius in bonis masculos attinentibus foeminae largitur. u4n. 1385. Nos Maria Dei gratia regina Hungariae, Dal­matiae, Croatiae etc. Memoriae commendamus per praesentes, quod sicut ad supplicationis instanti­am fidelis nostri 'Baronis, Magnifici, Nicolai de Zeecli, PaJatini regni nostri, pro nobili Domina Clara vocala, filia Petri, fily Pethew de Makwa , Comitatus Castriferei, consortis videlicet Nicolai, fily Michaelis de Egerwar, nobis humiliter porre­ctae; sic non mirius pro fidelitatibus et sincerissi­mis Seruitiis Michaelis Literati et Stephani, fiJio­rum eiusdem Nicolai, nostrae Maiestati per eos­dem exhibitis, praedictam Dominam Claram nun­cupatam, matrem ipsorum Michaelis Literati et Stephani, annuente et consentiente fideli nostro Barone, Magnifico viro Nicolao Zambou Magistro

Next

/
Thumbnails
Contents