Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

libus, praesentibus et futuris, ad quos praesenles litterae pervenerint, salutem in Domino sempiter­nam. Ad vniuersorum notitiam harum serie volu­mus pervenirer Quod nos fidelitates et obsequiosa merita et meritoria obsequia fidelis nostri Jacobi Comitis, filii Jacobi, quae nobis et coronae regiae in fervore fideiitatis studuit exercere, regia circum­spectione pensantes, quae per singula longum es­set enarrare , quaedam tamen speciatiora ipsius servitia praesentibus duximus annotanda:. Nam cum per insultum Teutonicorum castrum Jaurinense ca­ptum esset, et ad obsidendum ipsum castrum quos­dam particulares exercitus misissemus, idem Co­mes Jacobus vna cum Iwachyno, Magistro Taver­nicorum nostrorum, Comite Posonien. et de Plys, contra Teutonicos memoratos laudabiliter dimi­cando et quosdam ex. ipsis lancea deiiciendo, le­thalia recepit vulnera, ^de quibus vulneribus vix. per cur am expertorum.AIedicorum pe r spatium longj temporis exstitit resanatus. Postmodum et sub ca­stro Detreh, quod. per exercitum regis Bohemiae obsidebatur, cum quosdam Barones nostros ad de­tendendum ipsum castrum cum exercitu misisse­mus, idem Comes Jacobus virtutem virtuti et fide­litatem fidelitati accumulans, audacter irruit ui aciem exercitus Theutonicorum, ibi similiter gra­viter fuerat sauciatus, prout ex veridica Ba/onum nostrorum, qui ibi erant, intelliximus relatione. Yolentes-igitur sibi pro tam laudabilibus fidelita­tum operibus et servitiis regio occurrere cum fa­uore ad ipsius supplicationem et petitionem, licet maiori remuneratione esset refouendus, quandam terram castriN. N. ad sex aratra sufficientem eidem JacoboComiti etStephano fratri suo duximus con­ferendam. Et vt donatio nostra sibi facta provi-

Next

/
Thumbnails
Contents