Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

nalione Domini Millesimo, Ducentesiino, Sexa­gesimo quinto, regni autem nostri anno tricesi­rno." L. S. Ex archino Exc. D. Comitis Illcshazi. IX. Stepharius V. R- H. Joaclunum *de Szegh donata ter­ra Deueche, Comitatus Nitriensis, remuneratur. Anno 1271. Stephanus, Dei gratia, Hung. Dalm. Croat. Ram. Seru. Gallic. Lodomer. Cuman. Bulgarieque B.ex. Yniuersis Christi fidelibus, praesens scri­ptum inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Licet regia pietas manum munificam porrigere de­beat Vniuersis; illos tamen, quorum experta pro­bitas laudata est in prosperis et arduis, princi­paliori debet prosequi munere, ac fauore : vt aly eorum exemplis inuitati, ad fidelitatis opera for­tius accendantur. Proinde ad vniuersorum noti­tiam harurn serie volumus peruenire: Quod cum Joachinus de Seegh grata semper et laudabilia ser­uitia nobis et regno cum omni fidelitate impendis­set; quod licet per singula longum esset enarra­re, quaedam tamen specialiora praesentibus du­ximus inserenda: Yerum, cum nuper inter nos et regem Bohemiae discordia fuisset, suscitata, idem Joachinus, in ipso facto nostro nobis gra­tum exhibuit seruitium , et sedulum famulatum. In hoc specialiter, quod cum infideles regni no­stri Nicolaus videlicet et Stephanus, filyPauli, ve­nissent ad expugnandum castrum nostrum INittri­ense, idem Joachinus de ipso Castro exiens con­tra ipsos, captus fuerat, qui postmodum se se­ptuaginta marcis redemit ab eisdem; postmodum vero cumexercitu eiusdem regis Bohemiae ex trans­missione eiusdem ad deuastandam terram nostram 17

Next

/
Thumbnails
Contents