Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
VIII. Beia R. II. tertam Kobra mcrte Hospitis Trenchinensis ad se devolutam y Thomae, seruienti castri Trenchin. confert. Anno 1265. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae , Galliciae, Lodomeriae, Cumaniaeque rex Omnibus, quibus praesentes ostenduntur, Salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam liarum serie volumus peruenire , quod ad nostram accedens praesentiam Herrandus, Magister Agazonum nostrorum, Comes Trinchiniensis , fidelis noster, quamdam terram Kobra vocatam, Cemlini Hospitis Trenchinensis, sine lierede decedentis, remotam a villa Trenchiniensi, a nobis instanter petiuit, vt seruienti suo Thomae, filio Mortuni, nobili de Comitatu Castri , conferre <le benignitate regia dignaremur. Verum quia veritas de praemissis nobis non constabat, Michaeli Comiti de Zolum, fideli nostro de praemissis •eritalein commisimus inquirendam ; qui quia postmodum nobis rescripsit, quod eadem terra erat riemota a villa Trenchiniensi , et deuoluta ad manus regias, quia eandem de collatione nostra possidebat; nos inclinati tprecibus eiusdem Magistri Herandi, attendentesque fidelia seruitia eiusdem Thomae, quae exhibuerat, et exhibere poterit in futurum, et mortem fratris ipsius Thomae, Walfran vocati, qui in Nostro seruitio interemptus extitit, in memoriam reuocantes, praedictam terram Cobra, eidem Thoraae, ac per eum suis he<redibus, in eisdem metis, quibus praedictus Zemlin possederat, contulimus in perpetuum possidendam. Metae autem praedictae Terrae prout in litteris Michaelis Comitis antedicti videmus contineri, hoc ordine destinguuntur: Prima meta incipit a rippa fluminis Vag, tenens metas ex parte aquil-