Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

vero ipse Nicolaus Berzetlie, Deo volente , here*­dem liabuerit et relinquerit masculum, tunc ipsa­rum dictarum porcionum ab eisdem Nicolao Bano et Johanne fratre suo pro quantitate premisse pecunie idem Nicolaus vei frater suus pro se redimere v(aleant) atque possint , idemque Nicolaus Banus liabita sua pecunia easdem fide sua niediante sibi restituere assumpsisset; vbi autem ipse Nicolaus Ber.zethe, vel sui heredes sine sobo­libus masculinis decesserint, quod absit, ex tunc omnes predicte porciones possessionarie modo quo supra redimende vel redempte in eosdem Nico­laum Banum et Johannem, fratrem suum, eorum­ue heredes deuolui deberent perpetuo iure et ir­reuocabiliter possidende, tenende, pariter et ha­bende, cum vtilitatibus et pertinencys earumdem vniuersis vigore presencium mediante. Assumpsit etiam idem Nicolaus Banus in sua et Johannis pre­dicti fratris sui nominibus, vt nunquam Jobbagyo­nem vel Jobbagyones dicti Nicolai Berzethe as­sumpmere deberet ad eorum possessiones moratu­ros; si quis vero ex ipsorum hominibus id faceret, huiusmodi Jobbagiones vel Jobagionem eorum eidem Nicolao Berzethe reddere deberent vice versa, te­stimonio presentium mediante. Datum secundo die festi Ascensionis Domini Anno ciusdem Millesi­mo QuadHngentesimo." E meinbrana originali patcnter confecta vnius folii octa­ui inagnitudinis, e sigilli a dorso cerae flauae impressi cum vinculo coriaceo, iam parte maiori confracti, epigrapbe visuntur : APlTLt SA — TI STEP PROTO — M cum lcone eiusdem Sancti, manibus in coelum eleuatis. Communicauit Georg. G^urikovics. \

Next

/
Thumbnails
Contents