Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
nobilis Domina Elisabeth vocata, consors Joannis fily Andreae de Nagy-Padany, filia vero Nicolai, filii Pauli de eadem Nagy-Padany, ad nostram personaliter veniens praesentiam, per eam confessum extitit in hunc modum: quod Stephanus, filius Johannis, et Thamas, filius alterius Joannis, de praefata Nagy-Padany , ipsam quartam puellarem nobilis Dominae Margarethae, matris suae filiae , Petri Kery in portione possessionaria praeallegati Nicolai, patris sui ipsam iuxta regni consuetudinem concernentem, hoc ordine extra dedissent: Ita videlicet, quod quatuor terras arabiles eidem Dominae ratione diclae quartae puellaris assignassent, ex quibus vna terra arabilis penes terram Michaelis, filii Petenth, et parte superiori Kiskewrtvetheo vocata. Item aliae duae terrae arabiles a parte orientali penes terram Nicolai, fily Petri, item vna terra arabilis a parte meridiei penes terram Nicolai, fily Jacobi, item alia terra arabilis, a parte orientali penes terram Johannis, filii Laurenty, item ratione dotis et rerum paraphernalium memoratae Nobilis Dominae Elisabeth, praescripti Stephanus et Thamas quatuor marcas denariorum nouae monetae regalis persoluissent. in quibus praemissis ipsa Domina Elisabeth memoratos Stephanum etThomam reddidit etcommisit expeditos, imo commisit quietos et absolutos coram nobis, assumens etiam praefata Domina Elisabeth praefatos Stephanum et Thomam ratione praeuia ab omnibus hominibus inquietare volentibus tueri et defendere propriis suis laboribus et expensis. Item hoc etiam non praetermisso, quod si Domino jvolente ipsa Domina Elisabeth absque lieredum solatio vtriusque sexus vitam finiret temporalem; ex tunc praescriptae terrae arabiles in