Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
B. Martini subortas, transcribentes et confirmantas. Secundas autem Domini Stephani, fily eiusdem Domini Belae regis Anno Domini MCCLXIV. emanatas, ipsum priuilegium Domini Belae regis paternum, modo simili transcribentes, et confirmantes, pro parte Michaelis, fily Joannis, fily Marci; Ladislai, fily Ladislai, fily Arnaudi, et Benedicti , filii Jacobi; Nicolai, fily Alberli, et Emerici fily Georgy de Nadfeo , contra Stephanum ' filium Cselle de Komlos, coram eodem Coinite Nicolao de Zeech in faclo possessionario, in Judicio exhibitarum, seriose continebatur in nostrum produxerunt examen: Nos continentiis earumdem literarum Dominorum Belae et Stephani regum productarum, eatenus informantes, quod idem Dominus Belae rex Germano de villa Komlos ad Saaros perlinenti, pro suis fidelibus seruitiis, in deferendis suis legationibus in Russiam exhibitis, huiusmodi gratiam fecisset, quod ab omni debito, quo Comiti de Saaros tenebatur, esset exemptus; ita tamen, quod in deferendis legationibus in Russiam sibi, sicut vsque, in posterum seruire teneretur; ipsumque super terram suam haereditariuin Komlos vocatam, iuxta aquas Tapoly, Kaproncza, Csepczo, Komlos, Cserniszk, et Gerendel existentem , nullus praesumeret aggrauare. Accedendo ad ipsam Dominus Stephanus rex quoque ipse, fidelitates eiusdem Germani considerans,quandam particulam dictae terrae Komlos, quam Cruciferi de Komlos indebite occupatam detinuissent, eidem Germano, et suis successoribus contulisset, de gratia speciali. Ipsi itaque literis coram nobis exhibitis, eisdem et Blasio et Gregorio se nu llo plura instrumenta, nunc vel in futurum aduersus ipsius Domini nostri regis (iura) exhibenda habere,