Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

gariae eisdem optatae fidelitatis meritum, conside­ratisque ipsius Laboribus et Sudoribus, proinde iuxta debitum suae regiae Celsitudinis ipsum et fratres suos duos Renardum videlicet etJund, ac alios suos, si quos habuissent, aut haberent, fi­liorumque successores, in Jobbagyones eiusdem castri, qui vulgo fily Jobbagyonum Sancti regis appellantur, duxisset transferendos; quibus prae­sentatis, cum nos seriem et continentiam prae­dictarum litterarum ipsiusDomini Relae regis per­legi et eisdem partibus in praesentia quam pluri­um Nobilium, nobiscum in iudicio existentium, suo modo exponi feciSsemus, mox Magister Ja­cobus, legiti aus Procurator Domini nostri Sigis­mundi regis, in nostram adueniendo praesentiam, in ipsius Domini nostri regis persona retulerat, eo modo: quod quia praescriplae Domini Belae regis priuilegiales memoratum Germanum, Re­nardum videiicet, et Jnnd de villa Komlos, non in veros nobiles, sed in Jobbagyones dicti Castri, qui vulgo Sancti regis appellantur, per ipsum Do­minum regem transiatos extitisse denotarent; ideo eosdem homines de Komlos, actores scilicet et In­cattos, Parentesque seu Praedecessores eorumdem, eandem possessionem Komlos, simul cum perti­nentiis earumdem, non vt veros Nobiles, sed vti iurium regalium celatores conseruasse, et conser­uare de praesenti; quam in persona eiusdem Do­mini regis rehabere vellet ab iisdem. Quo audito memoratus Blasius filius Jacobi, et Gregorius fi­lius Georgy, responderunt ex aduerso : quod tam praefatus Germanus, eorum praedecessor, quam etiam alii eorum Antecessores, et per consequens ipsi , in praedicta possessione KomJos , similiter cum pertinentiis eiusdem, et dictis alys, nobili-

Next

/
Thumbnails
Contents