Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
termjnis seilicet post sese consequenter affuturis, semj^er coram Capitulo Ecclesie Orodiensis persoluere assumsisset, et assumpsit nostri in praesentia. Insuper annotati Johannes et Paulus vsque terminum solutionis dictarum pecuniarum, videlicet octauum diem dicti festi omnium Sanctorum quamdam possessionem eorum Keer vocatam, in dicto Comitatu Themesiensi sitam, cum omnibus suis vtilitatibus et pertinentiis vniuersis, pro expensis et laboribus ipsius Nicolai Jiterati, utendam conseruandam tradidissent \ hoc declarato, quod si praedicti Johannes et PauJus in primis duobus terminis dictam solutionem facere non possent, extunc ratione non solutionis in primis duobus fieri debende, nullum grauamen mouere deberent; ita tamen, vt in vltimo termino, videlicet octauo die festi omniurn Sanctorum predictas sexaginta marcas integraliter persoluere debeant; si vero id facere non possent, ex tunc dicta possessio Keer annotato Nicolao Litterato cum omnibus suis vtilitatibus pro morte Jacobi, patrissui, et pro aliis praemissis factis potentiariis, in perpetuum remaneret et redundaret. Si vero in praedictis tribus terminis, videlicet diebus interpolatis, praedicti Johannes et Paulus dictas sexaginta marcas eidem Nicolao Litterato persoluerent, possessionem Keer eisdem Johanni et Paulo resignare deberet et teneretur. Assumpmentes iidem Johannes et Paulus memoratum NicoJaum Litteratum in dominio dicte possessionis; idemque NicolausLitteratus eosdem Johannem et Paulum super morte dicti Jacobi, patris sui, ab omnibus impetere volentibus propriis eorum laboribus et expensis expedire, et conseruare. Et cum nos volentibus partibus praedictis vna cum Magistro Nicolao, filio Petri, de