Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

Kylwassan, Welwassan et Emechteleke a supra allatas, ipsis filiis Pauli Bani, ipsi autem filii Pauli Bani possessiones eorum Gerebse, Gerus et Wrus vocatas annotato Andree, filio Dionysii, premissa via concambii, sub premisso obligamine iam di­ctarum quinquaginta marcarum, per partem ipsum concambium retractantem, parti alteri persolven­darum dederint et assignaverint. Nuncque antefati actores ipsum concambium per idem obligamen, eo, quod antefati Nobiles de Imbregh et de Ceeke in facto unius dictarum possessionum eis datarum Wassan vocate ipsos, vt debuissent, non expedi­vissent, retractare anhelaverint. Tamen quia ipsi Nobiles de Raska et de Buthka actores, idem ut quomodo ipsi eosdem Nobiles de Imbregh et de Ceeke contra se ad expeditionem ipsius possessio­nis Wassan et suarum metarum per modum iuri­dicum, vt debuissent , evocari fecissent, sicque contra eos pretextu eiusdem expeditionis terminos legitimos et iuridicos conplevissent, nulla value­runt racione probabili declarare. Ex tenoribus vero iam dictarum duarum litterarum annotati Conventus de Lelesz prohibitoriarum per eosdem actores exhibitarum, prescriptus Magister Seba­stianus, filius Johannis Magni de Chahol, metas suas a parte antefate possessionis Wassan eorum­dem actorum, ipsos virtute dicti concambii con­cernentis, per suum iuramentum in forma arbitrii, non autem iudiciali rectificasse adinveniebatur. Et ea propter ipsiNobiles de Raska et deButhka acto­res prescriptamconcambialem permutationem, cum iamdicto obligamine quinquaginta marcarum, nunc et de presenti retractare et revocare npn posse, sed ipsi Nobiles de Imbregh et de Ceeke in causam altracti ex virtute dicti concambii, metas eiusdein 15

Next

/
Thumbnails
Contents