Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

vero ipsarura in vigilia festi beati Jacobi Apostoli in eodem anno Domini MCCCLXVJ. suborta de­clarabat. Quod Dionjsius, filius Andree de Im­regli, sua, ac Magistri Ladislai fratris sui in per­sonis ad predicti Conventus de Lelesz veniendo presentiam dixisset eidem protestando, quod licet ipse per procuratorias Magistri Pauli de Butlika; ad faciem possessionis Owassan vocate, ad iusti­ficandas seu dandas metas eiusdem vocatus extitis­set, tamen ipse propter dolorem pedis sui, ac in flaturam, illuc accedere non valuisset, unde facta protestatione , Sebastianum, filium Johannis Ma­gni de Chahol ad deposicione eiusdem prohibuis­set. Quibus quidem literis exhibitis per annotatos Ladislaum et Dominicum, filios Dionysii de Im­bregh, item Jacobum ac Georgium de Ceeke pre­missa exhibuere assumpta literaria instrumenta ex­hiberi postulavit coram nobis. Quo percepto pre­fatus Ladislaus, filius Dionysii, pro se porsonali­ter et pro dictis Dominico, Jacobo et Georgio cum procurrtoriis litteris dicti Conventus de Lelesz in nostram exurgendo presenciam, pro premissis ex­hibere assumptis litterariis instrumentis, quas­dam litteras Domini Karoli, olim regis Hungarie, felicis recordationis privilegiales, dupplici suo si­gillo consignatatas. Anno Domini MCCCXXII. re­gni autem sui similiter vicesimo secundo, sexto Idus Februarii subortas, continentes in se tran­scriptiue et confirmatiue tenorem aliarum qua­rumdam litterarum eiusdem Domini Karoli Regis patentium prope Sempthe feria secunda proxima post festum beati Matthei Apostoli et Evangeliste Anno Domini MCCCXVII. confectas, nobis pre­sentavit, exhibentes. Quod Magister Andreas, filius Dionysii de Imbregh, de genere Koplon, ab vna

Next

/
Thumbnails
Contents