Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

etc. memorie commendamus tenore presentium si­gnificantes, quibus expedit vniuersis: Quod nos consideratis fidelitatibus et fidelium servitiorum meritis magistrorum Stepliani dicti Mysser, filii Joannis, et Ladislai, filii Dominici de Swenye, pro seruiciis sacro regio diademati etnostre maiestati locis et temporibus opportunis cum summe fideli­tatis constantia, evigilaneia curiosa et laborum in­stantia assidua exhibitis et impensis, pretextu quo­rum volentes eisdem aliquo regio occurrere cum fauore, quandam portionem possessionariam in possessione Kecli vocata habitam in Comitatu Si­mighiensi existentem, quae condam Johannis, filii Nicolai de dicta Swinye hominis vt fertur, absque heredum solacio ab hac luce defuncti prefuisset, ex eoque approbata lege regni nostri requirente ad manus nostras regias devoluta fuisse, nostre­que collationi rite pertinere dinoscitur, cum omni­bus eiusdem iuribus, iurisdictionibus, commodi­tatibus et pertinentiis vniuersis terris scilicet ara­bilibus cultis et incultis pratis piscinis, vineis, syl­vis, nemoribus, aquis, aquarumque decursibus, piscinis, molendinis et generaliter quibuslibet vti­litatum eiusdem integritalibus sub ipsis veris me­tis et antiquis, quibus eadem ab olim vsa fuisset et possessa, memoratis Magistris Stephano, La­dislao ad eorumdem intercessibilis supplicationis instantiam, ac per eos Ladislao dicti Stephani, et Benedicto ipsius Ladislai fratribus vterinis, ipso­rumque heredibus et posteritatibus vniuersis, ex certa nostre Maiestatis sciencia nove nostre dona­tionis titulo et cum eo iure, quo eadem nostrae rite incumbit collationi dedimus, donauimus et perhenniter effective conferimus per ipsos eorum­que heredes et posteritates vniuersas perpetuo et

Next

/
Thumbnails
Contents