Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
dicti Barones, proceres et nobiles regni noslri super premissis diligenti tractatu et matura deiiberalione preliabitis, inter cetera vtiliter duxerunt ordinandum, quod omnia castra tenutas, possessiones et civitates, que vel quas quibusdam regnicolis nostris eo tempore, quo iidem adversus nos animo indurato et manu potenti insurrexissent pre timore insurrectionis liuiusmodi ipsis tradidissemus et donassemus, simul cum huiusmodi donacionibus, quas his, qui inter nostram maiestatem et predictos rebeliizantes , merito et iusto modo auferre valeremus ab eisdem, donaciones vero vniuersis his, qui nobis fideles exhibuissent famulatus, per nos faclas ratificaremus et confirmaremus literarum nostrarum per vigorem. Yerum quia fidelis noster dilectus magnificus vir Nicolaus Trentel pridem Banus Machoviensis ac Magistri Johannes et Ladislaus fratres eiusdem carnales, nobis clare recolentibus dictisque prelatis, baronibus et regni nostri nobilibus, ipsi congregationi nostre adherentibus, hoc idem vnanimiter et concorditer affirmantibus, nullo unquam tempore contra nos modo premisso in manu potenti vel aliter processerunt, nec nobis aliquatenus rebellarunt neque inter nos et inter nostre inaiestatis rebellantes fuerint pacificatores, vt per hoc nobis nocere vel obesse voluissent, sed in cunctis nostris et regni nostri uegociis et agendis inviolabilis fidelitatis constancia et laude dignis obsequiis et egregiis meritis sincerisque complacentiis, laudabiliter nostro claruerunt in conspectu et digne meruerunt commendari. ilecensitis itaque et sagaciter in animo nostro regali permetitis multiphariis praeclaris fidelitatibus et laude dignis praeconio attoliendis fideliuui serviciorum immensis meritis,