Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
stram exurgendo praesentiam asseruit eo modo r quod quia eaedem litterae in facto possessionum Gymolth et Zenthmyklos vocatarum, quae videlicet quondam Magistri Nicolai, filii Nicolai, Bani de Ljndwa, fratris sui generationalis et condiuisionalis exlitissent, forent confectae, ideo ipse tetenoribus dictarum literarum ipsius Capituli Yaradinen. per — ipsius possessionis Gymolth vocatae, in ipsum deuolut. nos cum instantia, vt tenores earumdem in literas nostras privilegiales transcribi et transummi faciendo sibi dare dignaremur ad cautelam, cuius tenor sequitur esse talis: Capitulum Eccl. Varadinen V. ad a. 1576. Nos igitur ad petitionem ipsiusEgidii in hac parte nobis porrectam iustam esse agnoscentes, tenores earundem Iitterarum dicti Capituli Varadin. praesentibus literis nostris privilegialibus de verbo ad verbum transcribi et transummi faciendo, eidem Egidio duximus concedendas communi iustitia suadente. Dat. in Wyssegrad, quadragesimo die octavarum festi B. Michaelis Archangeli, praedictarum Anno Dom. MCCCXCVII. E iudiciariis Stcpliaiii de Bator literis. CXCIF". Sigismundus R. H. a confiscationis bonorum sententia in Diaeta Temesvariensi lata Magnijicum Nicolaum TrerUel eximit. A. 1398. Sigismundus, Dei gratia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque rex ac Marchio Brandenburgensis, Sacri llom. Imperii Archicamerarius. Nec non Bohemie et Lucemburgensis heres, omnibus orthodoxe et catholice fidei cultoribus presentibus pariter et futuris, presencium notitiam habituris.