Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

CXCI. Sigismundut H. II. sententiam Joannis Episcopi Za~ grab. sui per Croatiam et JDalmatiam Vicarii pro Tra" guriensibus confirmat. A. 1397. Anno MCCCXCVII. die XII. Decembris. Per rectorem et suos iudices pro tribunali sedentes ad solitum eorum iuris bancum positum in palatio CommunitatisTrag. pro infrascripta sententia profe­renda sententiatum fuit, de partium voluntate, quod — pro satisfactione et emendatione quanti­talis certe pannorum est frustagnorum per prae­dictos filios Theodosii de domo viri nob. Ser Ni­colai Jacobi de Trag. acceptorum 200 aurei boni aurei solvendi sint. Sententiatum per reverendissi­mum Dom. Joannem, tunc Episcopum Zagrabien­sem et Vicarium regium in partibus Dal. et Croat. quae sententia lata fuit per praefatum D. Episco­pum Zagrabiensem , fuit confirmata per regiam Maiestatem Hungariae. Delle meraorie di Trau p. 366. CXC7/. Capitulum Tinniniense reambulatorium 'terrarum et domorum Archiepiscopatus Spalatensis elargitur. An. 1397. Capitulum Tinnien. etc. Reambulatorium ter­rarum et domorum Archiepiscopatus Spalaten. E primo incipiendo, in ipsa civitate Spalati est cu­ria ipsius Archiepiscopatus cum omnibus palatiis, domibus, turri et domo cum volta, sive camera Archidiaconali et Synagoga, Sdorium vocatum, cum capellis et camara inhaerente ipsius Synago­gae sub domo q. Radovani Clementis cum omni­bus et singulis eius curiae iuribus et pertinentiis bugnis seLi voltis et aliis quibuscunque sub se a fundamentis supra iuxta se positis, vbique habens pro metis ex parte orientis et austri murum ipsius

Next

/
Thumbnails
Contents