Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

ra nostra regia auctoritate, praesentibus per nos eis attributa, mediante. In cuius rei perpetuum efficaxque testimonium praesentes duximus conce­dendas. Datum Tjrnauiae, feria sexta post festum ad vincula S. Petri Apostoli anno Domini millesi­mo CCC. nonagesimo septimo." E protographo eruit Martinus ScliAvartner. CLXXXK. Grationales Sigismundi regis Jacobo Syngen­herr } civi Posoniensi, ob interemtionem Clerici Ste— phani Sabestorfer poenam capitis et bonorum incur— renti t elargitae. A. 1397. Nos Sigismundus, Dei gratia Rex Hungariae, Dalm. Croat. etc. ac Marchio Rrandenburgen. etc. notificamus tenore praesentium, quibus expedit vniuersis: quod nos de pietate et benignitate re­gia, quae magis misereri consuevit quam ulcisci, Jacobo, dicto Sjngenherr, civi civitatis nostrae Posoniensis super interemptione cuiusdam clerici Stephani Sabestorpher dicti, similiter civis de ea­dem Posonio ; per ipsum diabolo insligante casua­liter facta, capitique ac rebus, bonis et haeredi­tatibus eiusdem vniuersis gratiam et misericordiam duximus faciendam specialem, imo facimus prae-» sentium per vigorem, ita tamen, ut ipse Jacobus consanguineis et proximis ipsius interempti, his quibus decet, octavo die festi B. Michaelis Arch. nunc venturi pecuniaria solutione mediante, iuxta civitatis nostrae Posoniensis corisuetudinem, omni­modam satisfactionem impendere debeat, seque de caetero a simili labe immunem et innoxium studeat conservare. Quocirea vobis, fidelibus no­stris vniuersis iudicibus et iustitiariis regni nostri nostri tam ecclesiasticis quam secularibus et si­gnanter iudici, iuratis et vniuersis civibus civita­15 *

Next

/
Thumbnails
Contents