Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
bellura gerendi, faeinorosos puniendi; etiam per Vngariam , Daniam, Sueuiam, Norvegiam; nulla praescriptione obstante ; steuras imperii colligendi easdem remittendi; famam adimendi et restituendi, spurios incestuosos legitimandi, Comites Palatinos et Notarios creandi, appellationes recipiendi, ius monetae aliis concedendi et adimendi, ius conducendi, statuta faciendi ac tollendi pro lubitu, et beneficia ecclesiastica conferendi, super iis transigendi et dispensandi; foedera faciendi et dissoluendi cum quibuscunque, donationes, immunitates concessas quacunque causa revocandi; iuramenta recipiendi, maleficia puniendi; benemeritos praemiis afficiendi, bellum gerendi contra quoscunque et faciendi omnia hic non expressa, quae ipse facere posset, si praesens esset; etiamsi mandatum speciale desiderarent, vicesque regis gerendi irrevocabiliter. ita ut ipse Wenceslaus nullas literas, privilegia, legationes vel mandata amplius edere et decernere velit, quibus Sigismundus impediri posset; qui eum omni modo securum facere gestiens, omissa in his expressa haberi iubet pro expressis, revocans et reuocandi facultatem concedens propria rescripta in detrimentum reipublicae hactenus edita vel edenda, non obstantibus legibus in contrarium; suppletis omnibus omissionura vel obscuritatis defectibus; item mandato ad vniuersos, vt hunc vicarium venerentur). Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostrae constitutionis, sanctionis, ordinationis, creationis et firmationis paginam infringere vel ei quovis ausu temerario contraire; Si quis autem contrarium attentare praesumserit, poenas praescriptas ac poenam mille marcarum auri puri, quarum medietatem camerae nostrae, aerario seu fisco; re-