Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

vibus Nostris aequali portione cedendam. Secus sub nostrae gravis indignationis obtentu, nullale­nus facere praesumentes. Praesentes vero post le­cturam eorum reddi jubemus praesentanti. Datum Budae die XVIII. mensis Julii anno Domini j\i. CCCLXXX. quarto. VII. Indictione. (L.S.) Contulit et ex originali sua membrana ex. Autograplio describi curavit Nic. Jankovich. XVI Diploma Mariae Hegintie feslo Corporis Christi Ci­vitati Posoniensi super modo merces Advenarum seu forensium JlJercatorum Posonium invectas, et vina Po­sonii emta tricesimandi elargitum. Anno 1384. Nos Maria Dei gratia Regina Hungariae, Dal­matiae Croatiae etc. memoriae commendamus per praesentes, quod fideles nostri Magister Slepha­nus filius condam Jacobi Judicis, et Nicolaus Ci­ves Civitatis nostrae Posoniensis suis, et uniuer­sorum Civium nostrorum Civitate nostra de eadem in personis , in nostram et Dominae Reginae ge­nitricis nostrae karissimae venientes praesentiam, nostrae declararunt Majestati, quod quia de re­bus mercimonialibus Forensium seu advenarum liominum , quibus iidem in ipsorum medio cam­bium facientes vina eorundem compararent super­flua, Tricesima et de vinis per eosdem in eadem Civitate comparatis reciperetur, ideo iidem adve­nae et forenses homines cum dictis eorura rebus mercimonialibus non sic saepe, prout alias, sed raro ad ipsain Civitatem noslram cum eorum re­bus praemissis venirent pro Cambio faciendo me­morato, et sic iidem Cives nostri damnum per hoc et defectum paterentur valde magnum, supplican­tes exinde per nos de remedio provideri oppor­tuno. Et quia volumus, ut solutio dictae nostrae

Next

/
Thumbnails
Contents