Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
nouae Slrlgoniensis, personam suam et suorum euin diligenter et animose sequenlium, creberrimis telorum, lapidum et palorum ictibus subiicere non formidans, nobis ibidem cernentibus, veluti tjro fortis, primus ille extitit, qui murum civitatis predicte attingens, ad eiusdem menia scalarum artificio subvectus, tam viriliter et audacter, tamque potenter conscendit, quod ex premissis suis strenuissimis actibus et laudis preconio attollendis gestis, nemini ibidem presenti et intuenti esset dubium, dictam civitatem ad manus nostras deuenisse. Postmodum autem castrum Lwdan vocatum, e manibus Stephani etLadislai, fratrum condam Thome Episcopi Agrien., notoriorum nostrorum infidelium, vicinas ibidem partes de ipso castro graviter opprimentium, spoliancium et depredancium post gravissimam commissam pugnam et multorum nostrorum fidelium, suorumque asseclarum enormem lesionem victoriose oppugnando, ipsos nostros fideles et regnicolas a spoliorum, damnorum, detrimentorum, iniuriarum et oppressionum, quibus immaniter — — illationibus, potenter eripuit et magnifice liberavit. Nichilominus multa alia grandia gesta, strenue facta, virtuosaque merita prefatus Dominus Styborius in fidelitate firmissima solidatus, laudabiliter pro exaltatione nostri troni regalis, vnacum suis asseclis exercuit, que in praesentibus notata non exstant, sed pocius in interne mentis nostre consideracione intitulata conservantur-, simul cum premissis donacione et perhempnali collacione ac statutione pred. castriBerench ac suarum pertinentiarum quarumlibet, nec non conditionibus, modis et formis superius in tenore dictarum geminarum literarum limpide expressatis; mera auctoritate regia et po-