Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
veris metis et antiquis, ac iustis limitibus, quibus dictum castrum per nos ac nostros predecessores, Reges Ilungarie habitum, tentum extitit et possessum, ac omni eo iure, quo idem Castrum nostre incumbit, seu spectat collacioni, de manibus nostris Regalibus predicto Domino Styborio, et suis heredibus, heredumque suorum successoribus, et posteritatibus vniuersis, noue nostre donacionis titulo dedimus , donauimus, et contulimus; ymo damus, donamus, et conferimus, per ipsos perpetuo et irreuocabiliter possidendum, tenendum, pariter et habendum. In casum vero , quo prefatum Dominum Styborium et eius soboboles ac proles, sine superstite et absque heredum solacio ab hac luce migrari et mori contingeret; extunc dictum castrum Berench, cum omnibus eius pertinencys, villis, tributis et alys quibusuis vtilitatum integritatibus, a prefato Domino Styborio et suis heredibus, ad Egregios viros Nicolaum Wydgoczky, et Andream Bochessi, de dicta Styborich , fratres ipsius Domini Stybory carnales, eorumque heredes, et superstites vniuersos, premisso nouc nostre donacionis titulo deuoluantur, pleno iure per eosdem perhempnaliter possidende , tenende, et habende. Juribus tamen aliorum setnper saluis. Harum nostrarum tesimonio literarum, quas in formam nostri priuilegy faciemus redigi , dum nobis in specie fuerint reportate. Datum Bude in festo Sancte Elene Regine. Anno Domini MCCC. nonagesimo quarto. Alterius vero littere priuilegialis, videlicet annotati Capituli Nitriensis tenor talis est: Capitulum Ecclesie Nitriensis, omnibus Christi fidelibus, presentibus pariter et futuris, presencium noticiam habituris, salutem in omnium salutis largilo-