Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

cans exinclc nostro culmini, prece subiectiua et deuota , vt easdem binas litteras, quoad omnes earum continencias, clausulas , et articulos, cum modis et formis in eisdem distinctis et specificalis, ratas, gratas et acceptas habendo, nostrisque lite­ris priuilegialibus verbo tenus inseri faciendo, pro ipso suisque heredibus et posteritatibus vniuersis, innouando, perpetuo valituras, dignaremur con­firmare. Quarum vnius, vt puta, nostre literae patentis tenor sequitur per omnia in hec verba, et est talis: Nos Sigismundus Dei graciaRex Hungarie, Dalmacie, Croacie, etc. ac Marchio Brandenburgensis etc. Memorie commendantes, tenore presencium significamus, quibus expedit vniuersis: Quod nos consideratis et in regie clari­tatis memoria pensatis fidelitatibus et fidelium ob­sequiorum acceptis et Jaude dignis meritis fidelis nostri dilecti , Magnifici Viri, Domini Styborii de Styborich, Comitatuum Posoniensis et Trinchini­ensis Comitis, quibus idein a tenerorum annorum vite sue spaciis serenissimis Principibus, condam Doiuino Ludouico regi, patri, et Elizabeth regi­ne Hungarie, matri nostris carissimis , felicis re­miniscentie, demumque nobis et Excellentissime Domine Marie regine, consorti nostre amantissi­me, sub diuersitate locorum et temporum, cum sinceritatis Zelo, ac sollicitudine indefessa, non parcendo persone et rebus suis, sed in pluribus expeditionibus nostris et regni nostri casibus et euentibus se submittere, non expauescendo , stu­duit intemerate et laudabiliter complacere. Notan­ter tempore detencionis predictarum Dominarum reginarum per Johannem filium Petri de Horwat­hy, et Johannem Johannis de Palisna, olim Prio­rem Auranensem, nostros et regni notorios infi-

Next

/
Thumbnails
Contents