Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

sencium noticiam habituris, salutem in omnium Saluatore. Regalis glorie incumbit precipue cum honore cunctorum subditorum honesta desideria graciose permetiri. Ulorum tamen postulata ce­lerius ad exaudicionis beneficium admittere con­sueuit, quos preclari generis insignitate prepol­lentes in actu fidelitatis continuos varietas obse­quiorum reperit, et laboris virtuosi assiduitas euidenti testimonio commendauit. Proinde ad vni­uersorum tam presencium quam futurorum no­ticiam harum serie volumus peruenire: Quod cum nos Prelatorum , Baronum et pociorum regni 110­stri Procerum communicato consilio et sana deli­beracione exinde subsecuta, id statuentes decre­uerimus. Et vbique in regno nostro fecerimus pu­plice proclamari, vt vniuerse litterae Excellentis­simi Prineipis Domini Lodouici regis Hungarie etc. patris et soceri nostri, sub ipsius secreto sigillo tantummodo, ac serenissimarum principum domi­narum Elisabeth matris, et Marie conthoralis, re­ginarum dicti regni Hungarie, nostrarum carissi­marum, felieium reeordacionum, nec non nostre sub earum, atque nostris, tam maioribus quam minoribus sigillis, super factis quibuscunque, et praesertim possessionariis, pro quibuscunque per­sonis, dignitate quauis et condicione fungentibus, ecclesiasticis vtpote et secularibus date et assigna­le, pro tollendo omni dubio , remouendo scanda­lo, ad euitanda multa et varia, que propter sigil­lorum ipsarum Dominarum reginarum deperdicio­nem, nostrorumque tam minoris , quam maioris , videlicet dupplicis, ex causis et rationibus legiti­mis confraccionein , in multorum iuribus, et pre­sertim possessionariis , dampna grauia et pericu­losa detrimenta hactenus euenire potuerunt, a fe-

Next

/
Thumbnails
Contents