Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

les, (non intelligendo illos Trag qui sunt rebelles ipsius eiu.) quod possunt tute libere et secure ad Auranam, et ad Vstrouizam, et ad omnia loca, territoria, atque tenutas ad nos pertinentes, quan­•docunque et quotiescunque eis placuerit, venire, stare, et redire cum bonis quibuscunque et perso­nis semel et pluries ad ipsorum libitum volunta­tis. Et ad maiorem cautelam has fieri iussimus et imprimi munimine nostri sigilli, quo vtimur in presenti. Datum Aurano. Anno Dni MCCCXCII. die XXVI. mens. April. lbid. pag. 352—3. Etiara Ducatus Venetorum , percepta Tragurinorum discordia domi, marique , in hac sedan­da opem et operam addixit. Ibid. p. 353. CXZ» Protectionales Sigismundi R. Civibus montanis Ci­vitatis Kremnitz elargitae. Anno 1393. Sigismundus Dei Gratia Rex Hungariae etc. Fidelibus suis Praelatis, Baronibus, Comitibus, Castellanis , Nobilibus, et possessionatis homini­bus, eorumque officialibus, item Civitatibus et Li­beris Villis, ipsarumque Rectoribus , Judicibus et Villicis alteriusque cujusvis Status et Conditionis hominibus, quibus praesentes ostendentur, salu­tem et gratiam. Ex insinuatione Urburariorum et montanorum nostrorum de Kremniczia percepimus. Quod nonnulli forent ex vobis, qui ipsos contra ipsorum Libertatem et consvetudinem saepius in praesentia Judicis Curiae nostrae, nec non Palati­ni et Magistri Tavernicorum nostrorum vices ge­rentis in sedem nostram Vissegradiensem in cau­sam attraherent, et etiam pro debitis ipsorum de­tinerentur, et in vestri medio judicarentur. Cum autem iidem non alterius, nisi Magistri Tauerni­corum nostrorum Judicio personali adstare tene­9

Next

/
Thumbnails
Contents