Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

tiam sac. reg. Mai. Vng. D. regis et reginc, et re­uerenter, imo reuerentissima inclinatione facta, nos et ciuitatem nostram recommendabitis eo mo­do, et forma, quibus conuenire cognoverit discre­tio Vestra. Narrabitis conditiones nostras, dainp­na, iniurias et detrimenta nobis illata, mortemque ciuium nostrorum, fructuum et redituum predatio­nem, et amissionem, destructionem campi, et molendinorum, expensas factas, depopulationem ciuitatis etalia; succursus vndique petitos, et a nullo impensos, sed vndique contra per mare et per terram, et alia, de quibus omnibus estis ple~ nissime informati. Quae nos deduxerunt in mo­dum legum abominandae necessitatis solum ob in­tegram fidelitatem seruandi , subsidium et adiuto­rium M. V. nobis vnicam spem salutis prestolan­tes, quod et nobis defuit, quo pestifera ilia ne­cessitas nos dure oppresit, vt vlterius non resi­stere, nec durare valeamus. Quare laclirymabili­ter supplicamus , quatenus dignemini succurrere, et nos perire non permittere : vt si bona tempo­ralia perdidimus, animas Deoreddamus, et infi­deles non efficiamur etc. Velnobis concedere, quod de nobis prouideamus, prout possumus, ne per­eamus, et hunc succursum nobis dare dignetur, quia tempus nobisinuitis assignatum per reg. Bos­ne breue est, durat vsque ad XV. diem Juny prox. fut.; quo elapso promissio sua est, non dimitte­re nobis quicquarn vsque ad portas. Si succurrere velle dixerit, et vobis videbitur, de facto predi­cto iuxta promissionem, tunc in factis procedetis, provt vobis videbitur; si vero vobis videretur pro­missum esse verbis non factis; tunc sepe ac sepi­us instetis circa predicta, prout melius sciueritis , et si poteritis per instrumenturn, atque Capitu-

Next

/
Thumbnails
Contents