Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
suis haeredibus legitimis perpetuo possidendum, tenendum, usufruendum, vendendum et in usus proprios convertendum, prout ipsorum placuerit voluntati et nihilominus adiicimus, quod piaedictus Petrus Krieker, vel sui haeredes, molendinos construere valeant et edificare in praedicto Bolunduczensi districtu, ubi ipsis placuerit nostro tamen sine dampno, eodemque iure haereditario tenendum et possidendum, ut superius est expressatum, praesentibus sub appensis nostris sigillis testimonio litterarum. Datum Bolunducz, feria V. proxima post festum B. Bartholomaei Apost. An. MCCCLXXXIX." L. duorum sigillorum pendent. CommunicaTit Nicol. Jankovics. XCVIII. Sigismundo, rege Ilungariae, cum Ludovico II. rege Neapolitano pacifice conveniente, civitates Dalmatinae lihertatem commeandi ohtinent. jf. 1389. Gabriel de Maledixiis de Parma, Capitaneus e* Castellanus Civit. et Castri Bari, suique pro parte Illustrissimi D. D. Ludovici II. D.gr. Jerusalem et Siciliae regis. — Quia ipse D. rex (Sigismundus) cum illustri ac serenissimo Domino meo, Domino Ludovico rege praedicto se conveniunt afTectione paterna; esset namque incongruum, quod subiecti Dominorum vestigia non sequantur, et eiectis praeteritis, ac si facta aliqualiter non fuissent, de cetero velint cum ipsis communibus pacificare et viuere sicut cum fratribus et amicis respectu Maiestatis praedictae, advertendo, quod non deberent addi mala malis, nec error sit erroribus prosequendus. (Ad literas Sigismundi nomine per Donatum Sibenico praesentatas liberam Civitatibus Dalmatinis commeandi facultatem addicit, mutuis aflidatoriis postulatis.) Daluin in regio castro Bari 7