Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
tur expedire. Quia praefatus Dominus Episcopus et Abbas dicta iudicia nunc persoluere debentes non praestiterunt, ideo octauisin eisdem in dupplo persoluere teneantur. Datum in Wyssegrad trigesimo quinto die termini praenotati. Anno Domini. M.CD. Ex apographo admodum mendoso. CDXII. An. Ch. 1400. Elusdem Detrici litis conlra Sigismunduni de Lindua prorogatoriae. Nos Detricus Bubek de Pelseucli, regni Hungariae Palatinus, damus pro meinoria, quod causam, quam Stephanus et Iohannes, filii condam Iohannis, Bani de Lindua, pro quibus Iohannes magnus cum procuratoriis Conuentus Ecclesie Zaladiensis astitit contra Sigismundum, filium Vladislai de eadem Lindua, item Nicolaum, Samuelem, Lucam , Michaelem, et Ioannem , filios eiusdem, Nicolaum, Iacobum et Anthonium , Iobagyones eiusdem Sigismundi, eidem statuere commissam ; iuxta continenciam litterarum nostrarum prorogatoriarum superfactis, in quibusdam litteteris dicli Conuenlus Zaladiensis euocatorys, et inquisitorys contenlis, in octauis festi beati Georgii Martyris mouere habebant coram nobis, de regio litterario mandato pro ipso in omnium accusacione nobis allato ad octauas festi Natiuitatis beati Iohannis Baptiste nunc venturas duximus prorogandam. Datum in Wyssegrad vigesimo nono die termini prenotati. Anno Dotnini M.CD.' e L. S. iu tergo. Ex archiuo Imp. Viennen.