Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
siarura plebium nuncupatarum Weszprimiensis Dioeces. ad ipsum Regem iusto titulo pertinens, infra quarum parochiarum limites modicus populus habitare dinoscebatur, et in quibus Ecclesiis omnimoda iurisdictio et earum dispositio ad Archiepiscopum Strigoniensem pro tempore existentem pertinebatj prout pertinet, praefatis capitulo ad finem quod eaedem parochiales Ecclesiae praefatae mensae vnirentur, et corporarentur, liberaliter donauerat, atque concesserat Anno 1590. ac pro parte Regis et capituli praedictorum nobis humiliter supplicato vt easdem parochiales Ecclesias mensae praedictae vnire et incorporare auctoritate aplica de speciali gratia dignaremur, maxime cum ad hoc Yenerablis Fratris nostri Iohannis A. Episcopi Strigon. accederet asserisus. iNos dictas parochiales Ecclesias cum omnibus iuribus et pertinentiis suis praefatae mensae auctoritate aplica per alias literas nostras vniuimus annexuimus et incorporauimus, ita quod cedentibus vel decedentibus Rectoribus earumdem parochialium Ecclesiarum, qui tunc erant, aut Ecclesiaticis ipsis alias quomodolibet dimittentibus, liceret praefatis capitulo parochialium Ecclesiarum ac iuriura et pertinentiarum praedictorum corporalem possessionem libere apprehendere, et perpeluo licite retinere, praedicti Archiepiscopi aut Dioecesani loci vel cuiuscunque alterius licentia super hoc minime requisita ; reseruatis tamen de fructibus redditibus et prouentibus earumdem Ecclesiarum parochialium congruis portiouibus ad eiusdem A. Episcopi arbitriura moderatis, pro perpetuis vicariis in eisdem Ecclesiis instituendis, de quibus ipsi Vicarii congrue possent sustentari Epi-