Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
petuis temporibus futuris, inuiolabiliter perdurare -volumus, decernimus , et mandamus, Apostolicis ac etiam prouincialibus, et synodalibus, et alys in contrarium editis, seu edendis constitutionibus , et alys contrarys non obstantibus quibuscunque; et insuper ex nunc irritum decernimus et inane, si secus super his a quoquam quauis authoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae laudationis, approbationis et confirmationis y communitionis, suppletionis, voluntatis, constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare praesumserit, indignationem Omnipotentis Dei, et BB. Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum, XVIII. kal. Decembris Pontificatus nostri Anno XI. " Originales in archiuo Primatiali. 'Heuenesi tom. LXI. sub R. p. 415 — 6. CD. An. Ch. 1400. Idem Bonifacius Capellae S. Mariae per Ioannem A. Episcopum Strigon. ad latus Cathedralis Ecclesiae exstructae concessis indulgentiis subuenit. Bonifacius Episcopus Seruus Seruorum Dei, vniuersis Christi fidelibus praesentes literas inspecturis salutem et apostolicam benedictionem. Licet is, de cuius munere venit, vt sibi a fidelibus suis digne et laudabiliter seruiatur, de abundantia sue pietatis, que merita supplicum excedit et vota; et seruientibus sibi multo maiora retribuit, quam valeant promereri; nihilominus tamen desiderantes Domino populum reddere accaptabilem, et bonorum operum sectatorem, fideles ipsos ad