Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
ipsaui aduersus annotatum Petrum fratrem suum ratione praeuia motam et inchoatam veluti sopitam supersedere et condescendi- facientes eundem Petrum ab inquietatione et vexatione ipsius Dominae Actricis praenotata reddimus et committimus absolutum, quietum et per omnia liberatum vigore praesentium mediante; praesentes autem propter celerem expeditionem aliarum causarum regnicolarum nostrorum sigillo venerabilis Patris Domini loannis Archiepiscopi Strigoniensis Aulae nostrae Cancellarii fecimus consignari. Datum in Wissegrad tricesimo sexto die termini praenotati Anno Domini iVIillesimo quadringentesimo." Ex Analectis Mss. Gabrielis Nagy T, 17. pag. 219. seqq. CCCXCIX. An. Ch. 1400. Bonifacius PP. IX. Abbatias , Praeposituras , Capitula et Ecclesias Iurisdictioni Archiepiscopi Strigonien. obnoxias recenset. Bonifacius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Ex iniuncto nobis a Domino Apostolicae Seruitutis officio ad ea, per quae status Ecclesiarum praesertim Metropolitanarum , ac Praelatorum illis praesidentium salubriter dirigi y eorumque iura et iurisdictiones illaesa valeant conseruari, solicitis studys intendimus , et ys , quae pro Ecclesiarum et Praelatorum hukismodi honore et commoditatibus prouide facta sunt, vt illibata persistant, libenter cum a nobis requiritur, adiicimus Apostolici muniminis firmitatem. Nuper siquidem ad nostram notitiam fuit deductum, quod de antiqua et approbata, et hactenus pacifice obseruata consuetudine Pechwaradiensis, et