Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

per nos postuiauit imperliri. Quo percepto Pe­trus de Kazony in persona praefati Magistri Petri pro eodem cum procuratoriis iitteris saepefati Conueutus de laszov in nostram specialem exur­gens praesentiam responderat ex aduerso. Quali­ter praedicta vniuersa iura possessionaria apud manus praefati Petri Domini sui habita eidem Ma­gistro Petro, Domino suo, vigore efficacissimo­rum iitteralium instrumentorum pertinerent, quae videlicet litteralia instrumenta non adtunc, sed in termino ulteriori per nos eidem dando produ­cere vellet et exbibere, de eo autem vtrum prae­missae iitterae praeiibati condam Domini Ludouici regis gratiosae, quibus scilicet mediantibus idem Dominus Ludouicus rex praefatam Dominam filiam dicti Stephani, fiiii Laurentii de Dob, matrem di­ctorum Magistri Petri et Dominae Eienae in hae­redem mascuiinum in praescriptis possessionibus praefecisset et creasset, erga annotatum Magistrum Petrum de Dob, Dominum suum haberentur, anne sibi nulla penitus constaret certitudo veritatis et ad id ipso Domino suo inscio respondere non va­leret. Vnde nos his perceptis vna cum regni no­stri nobilibus nobiscum in iudicio existentibus iu­dicantes commisimus, vt praefatus Magister Pe­trus in octauis festi Beati Michaelis Archangeii tunc venturis praetaxata sua iitteralia instrumenta vniuersa, quorum scilicet vigore praementionatas vniuersas possessiones et iura possessionaria sibi asseuerat pertinere, cum iudicio trium marcarum per ipsurn iudici et parti aduersae deponenda pro­ducere deberet et respondere, quibus visis iudi­cjum et iusticiam facere valeremus inter partes in in pracinissijf, juout dictarct iuris ordo ei qui-

Next

/
Thumbnails
Contents