Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
nos perceptis praemissis iudicantes commiseratnus eo modo, vt prefatus Comes Ienul in octauis festi Epiphaniarum Domini, tunc venturi, vniuersa sua instrumenta metalia, si quae super ipsa possessione Kjrth vocata haberet confecta, idem autem Iohannes, dictus Vrdugh, in octauis festi B. Georgii Martvris, similiter tunc venturi, vniuersa sua instrumenta litteralia, si quae super ipsa possessione Zolgagyeur haberet confecta, coram nobis exhibere tenerentur: Quibus visis iudicium et iustitiam facere valeremus inter partes in praemissis, prout dictaret ordo iuris. Et cum ab ipsis octauis festi Epiphaniarum Domini, praemissa instrumentalis exhibitio inter eosdem Emericum et Iohannem ab vna, parte vero ex altera inter memoratum Comitem Ienul ex eo, quia legitimus Procurator memorati Comitis Ienul eundem ad tunc facere ipsam non posse indicarat, ad octauas festi beati Georgy Martyris proxime prreteritas cum iudicio trium marcarum per eundem Comitein Ienul deponendo, secundum series litterarum nostrarum prorogatoriarum prorogata extitisset; tandem ipsis octauis instantibus praefati Emericus et Iohannes, filius Iacobi, personaliter ad nostram venientes praesentiam, volentes praedictam possessionem Zolgagyeur vocatam, sibi de iure pertinere debere, comprobare, quasdam duas litteras priuilegiales vnam Rolandi, olim regni Hungariae Palatini et aliam Capituli Iauriensis nobis praesentarat. In quarum prima, videlicet anno-» tati Domini Rolandi, Palatini Posonii, in Ecclesia Sa ncti Nicolai in anno Domini MCCLII. emanata habebatur; fjuod cum Lothardus etEndre, ac cognati ipsorum de villa Vduarnuk, Vduornici Do-