Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
missime praecipimus et districte, omnino volentes, quatenus habita praesentium notitia, praedicta victualia, ac alias quasuis, vt praemittitur, expensas, per memoratos ciues et liospites nostros tempore dicti descensus nostri et reginalis quomodocunque et qualiterCunque expositas et exponendas, diligenti contributione praehabita, modo alias consueto, iuxta collectarum vestrarum, vt praefertur, qualitatis exigentiam, communiter plenarie persoluere debeatis, recusa et dissimulatione absque omni. Praesentes quoque post earum lecturam semper reddi volumus exhibenti. Datum in Leuche, feria quinta proxima post Dominicam Reminiscere. Anno Domini M. CCC. XCIX." Wagner Dipl. Saros. p. 451—2. CCCXLII. An. Ch. 1399. Idem Sigism. Garaianis tricesimam etiam cum camera sua salis in insulis Apsari et Cherso donat. Nos Sigismundus, Dei gracia rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc., Marchioque Brandenburgensis etc. Notum facimus vniuersis, quibus incumbit per presentes. Quod quia nos exigentibus, imo plurimum requirentibus, fidelissimis obsequuiis, gratissimis compiacenciis strenuosis actibus et gestis virtuosis, laude dignisque et preconio attollendis meritis viri magnifici, Domini Nicolai deGara, dictorum regnorum nostrorum Dalmacie et Croacie, nec non Sciauonie Bani, ac Iohannis, fratris eiusdem vterini, filiorum scilicet condam Domini Nicoiai Paiatini Gara de predicta per ipsos sacro diademati, et per consequens nostro regio culmini ac toti reguo nostro, vti cun-