Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
uotam exliibuerint, vestrisque iussis et mandatis obedierint et obtemperauerint, obedireque et obtemperare in futurum promti essent et parati. Quare fidelitati Yestrae firmo sub edicto praecipimus et mandamus, quatenus si eis, quae nobis relata sunt, veritas suffragetur; extunc eosdem dominos et Cppitulum dictae Ecclesiae Iadrensis in illis omnibus libertatibus, in quibus per praedecessores vestros tenti fuerunt et conseruati, posttergatis omnibus nouitatibus, in praeiudicium eorum et libertatum ipsorum per vos, vt praemittitur, adinuentis, tenere et conseruare pacifice et quiete debeatis; dummodo et ipsi in omnibus, vt praemittitur, vestris studeant mandatis et praeceptis obedire et plene obtemperare. — Datum Budae, in festo Pnrificationis B. M. Y. gloriosae. Anno Domini M. CCC. XCIX." Apud Farl. Tom. V. p. 109. CCCXL. An. Ch. 1399. ldem Sigism. Praeceptoratum S. Antonii de Daroch ab vsurpatione hospitalis S. Spiritus Cassouiae inhibet. Sigismundus, Dei gratia rex Hungariae, Dalmatiae , Croatiae etc., Marchioque Brandenburg. etc. Fidelibus suis honorabili ac religioso viro, fratri Almanno, Praeceptori Praeceptoratus Sancti Antonii de Darouch, singulisque fratribus Praeceptoratus praedicti, nunc constitutis et in futurum constituendis, salutem et gratiam. Dicunt nobis fideles nostri ciues et vniuersus populus ciuitatis nostrae Cassouiensis in ipsorum et singularum miserabilium personarum in hospitali Ecclesia S. Spiritus, in honore eiusdem S. Spiritus. in dicla