Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

dicti regni nostri Hungarie deuoiuantur, et de­beant redundari. In casu vero, quo prefatus spe­ctabilis iuuenis Comes Ludouicus beredes virilis sexus non generaret, extunc dictus Comitatus Za­gorie pariter cum castris , oppidis, villis et per­tinenciis vniuersis prenominatis, ab ipso ad spe­ctabilem Iuuenem Comitem Fridericum, maiorem filium ipsius Domini Hermanni Comitis, et eius­demFriderici heredes virilis sexus solurnmodo de femore ipsius procreandos deuoluantur. Qui si heredes masculinos de femore eius non generaret, aut eisdem prorsus orbaretur, extunc idem Comi­tatus simul cum castris, oppidis, villis et perti­nentiis quibuslibet supradictis, rursum ad nos et successores nostros ? reges Hungarie, et ad sacrum dyadema ipsius regni nostri Hungarie cum pleni­tudine sui iuris redeant et redundentur. Hac ta­men inlerieccione presentibus clare apposita; quod prefatus Dominus Hermannus Comes, et eiusdem natus Hermannus antedictus, suique heredes et consequenter memoratus Ludouicus, frater suus, et eciam eius successores prenominati, demumque preiibatus Com. Fridericus, et consequenter ipsius heredes, qui virtute huiusmodi nostre donacionis dictum Comitatum cum suis pertinenciis antedictis possidebunt et lenebunt, de eisdem Comitatu, ca­stris et eorum pertinenciis f seu tenutis supradi­ctis, nobis et successoribus nostris regibus, vt puta, Hungarie, nec non sacre corone et regno Hungarie, more et ad instar ceterorum fidelium Baronum et Procerum regui nostri, in vniuersis expedicionibus et agendis contra quoscunque Prin­cipes fideliter seruire, ac eadem secundum iegem et consuetudinem eiusdem regni nostri tenere et

Next

/
Thumbnails
Contents