Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
( uitiosis ipsis et diflamatoriis iniuriari. Quaesingula bonis Ecclesiae filjs, etvirtuosis moribus, pacique ciuium videntur aduersa, nostrisque priuilegiis, Ecclesiae Sanctionibus, et honoruin nostrorum eininentiis auro, et argento praeferendis, plurimum sunt contraria, minimeque conuenientia. Matura tamen deliberatione super his omnibus cum Patribus nostris praehabita , cupimus inprimis vestras sagacitates beneuolentiae intuitu, praesentium tenore admonitas habere, vestrae sagacitati, et circumspectioni ad mentem reducentes: conuentum ipsum Eperiesiensem quondam non nostrae, Prouinciae Poloniae subiectum fuisse, ob preces tamen inlegerrimas Antecessorum vestrorum, et ad Gelieralis Magistri Prioris totius sacri ordinis nostri instantiam, lioet tenuissimum, magno cum fratrum nostrorum dispendio, ad nostrain iurisdictionem, et prouinciam reuocasse ; in eoque placide Deo, et vobis vsqne modo deseruisse. Ob eas igitur rogamus et obsecramus vestras sagacitates, erga nos conuentum ipsum , eiusdem etiam cominoda procuranda , et praecipue famam fratrum nostrorum conseruandam mitius, et modestius acturas et praefatuin Gonuentum ab huiusmodi decimis praestandis supportare, et ad quaeuis commoda promouere , auxilia opportuna ad aedificia praebere, et famam nostram, et nostrorum conseruare, Prioremque ipsum, et Conuentum benigno fauore prosequi humanissime velitis. iiem Deo pergratam , honori vestro , et successorum vestrorum memorabilem, debitoque iustitiae accomodani facientes. Alioquin in forma iuris rem profecto acturi sumus iustitiam extollenlem, et contrauenientibus poenitudinem inducentem. Placet tamen