Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
Viss vocalam, jiossessioni ipsorum loannis el Dionysii, Zadany vocatae commetaneam esse indicarent, ob hoc ipse et alii actores praedicti tenoribus earumdem litterarum nimium indigerent; petens his dictis nos prece subiectiua: vt tenorem earumdem in transumto litterarum nostrarum jtateutium sibi et aliis praedictis actoribus dare dignaremur ; quarum tenor talis est: Carolus (V. ad an. 1522). Nos igitur ipsam petitionem dicti Pauli Ormos in sua, et aliorum praedictorum personis nobis factam, eo quod metae in eisdem litteris conscriptae praescriptam possessionem Zadany, ipsi possessioni Vyss annotatorum Pauli, Stephani, Francisci, et Nicolai metaliter adiacere denotabant, iustam fore agnoscentes, tenores earumdem de verbo ad verbum, sine augmento et diminutione aliquali praesenlibus litteris nostiis patentibus transcribi et transumi facientes, eisdem Paulo, Stephano, Francisco y et Nicolao duximus concedendas, communi iustitia requirente. Datum in Wyssegrad XXVI. die termini praenotati. Anno Domini M.CCC.XCVIII. " E transumto authentico Conuentus de Lelesz. Anno 1766. CCCXXVI. An. Ch. 1398. C. Frani , ludex Curlae Jiegiae Nobiles de Kerepecz in possessione O - Began per Conuentuni de Leiesz statui iubet. Amicis suis Reuerendis Conuentui Ecclesiae de Lelesz Comes Frank de Zechen Iudex Curiae Jief^iae Domini Sigismundi Dei gratia Regis Hungatiae, amicitiam paratain cum honore. Dicitur nobis in personis Thomae, liiii Lucae, et Gregorii