Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
Christi proxime praeterita in Cotnilatu Posoniensi procedendo ab omnibus, a quibus licuisSet, nobilibus, et ignobilibus , ac alterius cuiusuis status et conditionis eiusdem Comitatus hominibus , signanter a Magistro Stephano (ilio Omodei, et Paulo de Nyek, Iudice Nobilium dicti Comitatus, palam et occulte diligenter inquirendo super his, quae in eisdem litteris vestris continentur, prout potuisset talem sciuisset veritatem : quod Iohanms, dictus Urdung, filius Stephani de Beus, frater condiuisionalis Ioannis fil ii Lothardi de eadem a multis temporibus , iam retrogressis, eidem Iohanni, filio Lothardi, et ad ipsum pertinentibus malitia excogitata diuersas iuiurias, et intolerabilia damna, actusque potentiarios, in rebus et bonis sine intermissione intulisset, propter quae eidem incertis pecuniis et argento luxta vestrarum , et Capituli Ecclesiae Posoniensis litterarum obligalorialium, tenorem soluere debere obligatus fuisset; qtii m huiusmodi pecuniis, et argento dolose loco argenti metallum cupri, et plumbi, loco vero pecuniarum minutos lapillos diuersae materiae praetextu huiusmodi solutionis sibi assignasset , factaque huiusmodi inquisitione, prae memoratus lohannes dictus Vrdung , per ante dictum Petrum dictum Forgach legitime euocatus, super praemissisque se emendaturus, in ipsius Magistri Petri praesentiam venire non curauisset, imo fugae praesidio se committendo, nec in persona potuisset captiuari. Idcirco ipse Magister Petrus portionem ipsius Iohannis A rdung Possessionariain in dicta duntaxat Beus habitam hac vice pro vestra occupasset Maiestate. Datum septimo die dici inquisi-