Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
libus nostris, sincere dilectis. Sigismundus, Dei gr. rex Hungariae — — Sciatis, nos veridico accepisse ex relatu, quod Herwoja Vajuoda, veluti perfidus alumnus, proditionis ductus malignitate, uostrorum immensorum regalium beneficiorum immemor, se ipsum in coetum infidelium crucis Christi, Turcorum videlicet, connumerare et coadunare, nostrique et sacrae nostrae coronae regiae fideles, in regno Bosnae existentes, offendere et expugnare proponeret toto nisu; quodque etiam non solum in ipsius Bosnae et in nostrum et aliorum fidelium nostrorum, in Dalmatia et Croatia , regnis nostris existentium, ingens dispendium cedere posset, et grauamen, ad ipsum regnum Bosnae , scutum et defendiculum praedictorum nostrorum Dalmat. et Croatiae regnorum, contra eosdem Christi aemulos, intentus esse videtur; et quia nos, diuina dextia nobis opitulante, generali in regno nostro iam instaurato exercitu, valida cum polentia, ipsum regnum Bosnae in breui subintrare et ipsum Heruoyam ab huiusmodi sui nefarii propositi praesumtuosa conspiratione, falce rigoris eius abscindentes proteruiam, manu potenti intendimus prohibere, ad huius quoque nostri salubris propositi perfectionem, propter fortitudinem passuum ct fortalitiorum regni Bosnae praedicti, balistariorum copia nostrae celsitudini nimium existit opportuna; ideo fidelitatem Vestram requirimus, idemque firmissimo regio damus sub edicto, quatenus mox visis praesentibus balistarios vestros, quos meliores et plures habetis et habere potestis, ad ipsam nostrarn celsitudinem versus' Dubicham destinare debeatis; ita tamen, vt quilibet eorum duas hastas et veritones in