Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
CCXCIX. sln. Ch. 1397. Idem Sigism. possessionem de Kazon, Cot. Beregh, pro M. Stephano de Debro, Thesaurario suo, reambulari iubet. Sigismundus, Dei gratia Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Rex, Marcliioque Brandenburgensis etc., Fidelibus suis Conuentui de Lelesz, salutem et gratiam. Noueritis, quod quia Magister Stephanus, filius Nicolai de Debreu, Thesaurarius nostrae Mai., quandam possessionem suam Kazon, in Comitatu Beregh existentem (eam reambulari et statui iubet). Datum Budae in die cinerum. Anno Domini M. CCC. XCVIII." Dan. Cornides Tom. MSS. X. p. 323. Eo tampore Praepositus fuit Dominieus Comes natus de Paloez. ccc. An. Ch. 1397. Idern Sigism. possessionetn Sz. Bertalan, alias Bahva , Cot. Verocze, a Stephano Vrdungh dicto, nota infidelitatis ablatam, Ladislcto de Chortia, ob fidelia seruitia confert, in defectu seminis ad Kanisaios deuoluendam. Nos Sigismundus, Dei gratia Hungar. Dalm. Croatiae etc. Rex, ac Marchio Brandenburg. etc., memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit, vniuersis: Quod quia Stephanus, dictus Vrdungh, filius quondam Stephani de Prodariz, iniquo ductus consilio et in reprobum sensum datus, vna cum viris perfidisStephano Wayuoda, filio Stephani, et altero Stephano, fil io quondam Dyonisii Wayuodae, nec non Andrea, filio Nicolai, filii Laaczk, de Chaktornya, nostris notoriis infidelibus, in dispendium Throni nostri regalis, perperam machinari non formida-