Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

comtulissd. Et quia ipsum in dominium eiusdem pdssessionis per nostrum et vestrum liomines Je­gitime velimus facere introduci; fidelitati igitur vestrae firmiter praecipiendo mandamus, quate­nus vestrum mittatis hominem , pro testimonio fi­de dignum , quo praesente Ladislaus , filius Petri de Roschovan, vel Bano , filius Chank de Eadem aut Bartholomaeus fil ius Lorandi, de Dobay, syn Georgius, filius Clementis de Peter-Mezew, aliis absentibus homo noster, ad faciem praenominatae possessionis Henneng vocatae, vicinis et comme­taneis suis vniuersis inibi Jegitime conuocatis et praesentibus, accedendo, introduceret praefatum Magistrum Thomam in dominium eiusdem, statu­atque ipsam sibi praemisso nouae nostrae douatio­nis titulo perpetuo possidendam; si non fuerit contradictum. Contradictores vero, si qui fuerint, citet ipsos contra eundem nostram specialem in pre­sentiam ad terminmn competentem , rationem con­tradictionis ipsorum reddituros. Et post haec ipsius possessionariae introductionis et statutionis seriem, cum nominibus contradictorum et citatorum, si quifuerint, terminoque assignato, eidem nostrae speciali praesentiae fideliter rescribatis. Dalum in Zond feria quarta proxima post Dominicam Bemi­niscere. Anno Domini. M.CCC.XCVIII." E priuilegialibus eiusdem regis sub nouo aigillo editis An. 1406. Idem Sigismundus ad preces religiosi viri fra­tris Emerici Bubek Prioris auranae cassat et anni­hilat omnes alienationes bonorum Crucigerorum. Datum invilla Monozlo vocata, in festo beati Bar­tholomaei Apostoli. Anno Domini M.CCCXCVIIL Orig. in arcbiuo Cam. Dipl. Cruc. tom. U. p. 318. sqq.

Next

/
Thumbnails
Contents