Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
compareatis, in suis litteris ordinato, nos excJsare debeatis, quia, vt vos scitis, litteras recepimus valde tarde; et post receptionem lilterarum S. M. ad alia non vacauimus, nisi ad expeditionem dictorum Abbassiatorum." Datum A. MCCCXCVII. XXII. Septembris. 51. Ablegatos, vti I3arones, Proceres ac Praelatos regui, suismet sumtibus, non contribentiuui stipendiis, ad comitia concurrisse, dubitandum non est: Maria enim Rex sic constituit congregationem Budae octauo die festi Omnium Sanctorum celebrandum, vt de singulis ipsius regni Comitatibus quatuor p o ti o r e sNobilium ad diem et locum praedictos conueniant." Cod Dipl. Torn. X. vol. I. jjj. 52. Comitia per Ablegatos breui nonnisi tempore sunt protracta : Tragurini Ambassiatores profecto itinere Temesvarinum suscepto aduenientes dissolutis iam comitiis appulerant, vt rex Sigismundus datis Temesvar, die XXVI. Octobris, litteris contestatur. Cod. Dipl. Tom. X. vol. II. Ad. summum mense vnico confecta sunt: Si Synodi a S. Ladislao celebratae. Lib. I. et III. Szabobolcsini sunt conditi: spatio mensis integri durarUnt. 53. Reges propositiones sic dictas regales elargitos fuisse, compertum non absimiliter est: Carolus edixit in comitiis An. 1518. Ecclesiarum Dei, nostra et regalia regni nostri, Nobilium ac ceterorum iura diligentar exquirenda et inuiolabiliter obseruanda. Cod. Dipl. Tom. VIII. vol. II. nro 52. Sigismundus annunciauit: deliberandum de via salubri, qua mediante regnum Hungariae a vi et manibus Turcarum et gentium infidelimn