Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
eligendi praerogatiua fuit. Hoc iure quippe Ducatura Almus, Principatum A r p a d hereditariura sunt consecuti: „Septem Principales Hungarorura Personae (BeturaogerJj inquit Belae regis Notarius (de Gest. Ducum Hung. Cap. V) Communi et vero consilio intellexerunt, quod inceptum iter perficere non possent, nisi Ducem et Praeceptorem super se habeant; ergo libera voluntate et communi consensu elegerunt sibi Ducem et Praeceptorem in filios filiorum suorum vsque ad vltimam generationem Almum, filium Vgek, et qui de eius generatione descenderent: quia Almus Dux et qui de generatione eius descenderant, clariores erant genere, ac potentiores in bello. — Pari igitur voluntate Almo Duci sic dixerunt': Ex hodierna die Te nobis ducem^ ac praeceptorem eligimus, et quo fortuna Tua Te duxerit, illuc Te sequemur. Tunc supra dicli viri pro Almo Duce paganico more fusis propriis sanguinibus, in vnum vas ratum fecerunt iuramentura. — Primus status iuramenti sic fuit: Vt quamdiu vita duraret, tam ipsis, quam etiam posteris suis, semper ducem haberent de progenie Almi." Eodem consulto fuerat Arpad, Almi Ducis filius, in Principatum sublimatus teste Constantino Porphjrogeneta de adm. Imp. Cap. 58. „Chaganus Chazarorum viros ,suos cum Lebedia, vno e Vojuodis, ad Turcas (Magyaros) misit, qui vbi cum iis sermonem communicassent, visum illis fuit, Arpadum potius Principem (^Jqxovtcc) constituere, quam patrem Salmuczem (Almum), vt pote digniorem et prudentia etconsilio et fortitudine insignera, talique principatui parem, quein eliam