Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
lustate sit vestigium; ad solennitatem duntaxat stili sunt iure merito referenda. Si vel i|>sius, aut S. Ladislai, vel Golomanni Jeges vno vel pLuribus Diplomatibus fuissent compreliensae , tanti in illis hiatus, totdefectus non liabuissent locum. V. Battjanyium laudatum. Vestigia item Comitiorum iVlartini Georgii Kovachich. Eae proin , quod apud gentes /juoque exteras obtinuit, percompilatores sunt subin transcriptae. Leges quidemS. Stephani iustoetiam serius; quae vtpote maxime hiant, in plurimis deficiunt^ ita: Andreae II. art. 19. Hospitum, ac Iobbagionum etiam castrensium libertates a S. Stephano concessae, restituuntur; quae tamen lib. II. Decretorum eius non apparent. Arliculis eiusdem 1. 5. 8. 9. adumbratur iudiciorum forma a S. Stephano constabilita, quae ibidem desunt. V. plura §. 17. Quantum inter S. Stephani decretocum librum , prirnum, qui scripto consignatus ft'it, ac secundum est discrimen ? -+-rS. Ladislai quoque Leges per compilatorem sunt transcriptae; ast propius iam post earum promulgationem. Libri eius Ill-ii Caput 14. de equis a furibus dimissis agit; caput vero subsequum ita incipit: Quicunque ergo Regis et Principum decreta fregerit etc. particula ergo satis prodit capite praecedenti de statutis Begni, fors qualiter ferendis, actum fuisse. Eiusmodi hiatus sunt complures. Synodus Laurentiana A. 1U2. celebrata conseruauit hanc legem S. Ladislai ( V. Cod. Dipl. tom.II. pag. 57). „Si quis vltro vxorem suam adulterain proclamauerit, canonicae poenitentiae compositioni subiaceat. Qui vero hoc persoluere noluerit, tonso capite, secundum