Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

nostrae et reginalis Maiestatum summus Cancella­rius in nonnullis nostris, et Regni nostri negotiis, prosperis scilicet et aduersis cum summa fidelita­tis conslantia suis rebus et laboribus non parcen­do, nostrae Maiestati studuit complacere 5 voien­tes igitur dicto Domino Ioanni Archiepiscopo prae­missorum intuitu Regio aliquantisper oecurrere cum fauore, quandam possessionem nostram Pa­latha vocatam, prope Strigonium a parte YVysse­grad in Comitatu Pjlisiensi existentem j nunc apud manus nostras pacifice habitam, cum omnibus suis vtiirtatibus et pertinentys quibusuis, terris seilicet arabiiibus, cultis et incultis, pratis, vineis, syluis, nemoribus, aquis, aquarumque decursi­bus, et ceteris singulis commoditatibus, et pro­uentibus, ac eiusdem vtilitatum integritatibus sub suis veris metis ac pristinis, et antiquis Jimitalio­nibus et gyro, quibus memorata possessio per pri­ores suos possessores liabita fuit, tenta et possessa, praelibalo Domino Ioanni Archiepiscopo praedi­ctae Ecclesiae Strigoniensis de nostris manibus Re­gys et ex certa scientia nostrae Maiestatis, nouae­que nostrae donationis titulo, et omni eo iure, quo eadem nostrae rite incumbit, et pertinet collatio­ni, dedimus, donauimus, et in aeuum contulimus, imo damus, donamus, et effectiue perenniter con­ferimus iure perpetuo et irreuocabiliter tenen­dam, possidendam, pariter et habendam. Volu­mus nihilominus, et expresse sancimus, vt prae­dictus Dominus Ioannes Archiepiscopus Strigonien­sis dictam possessionem Palata vocatam, quibus­cunque hominum personis et signanter Ecclesiae, aut Ecclesiis, siue viris Ecclesiasticis quandocun­que, et cuicunque, aut quibuscunque maluerit,

Next

/
Thumbnails
Contents