Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

XCIV. An. Ch. 1394. ldem Sigismundus Dabiscae regnum Bos­niae, eo pacto , vt post mortem ipsius ad Jidem regni Hungariae redeat , relinquit. Sigismundus — fidelibus suis egregiis et gene­rosis, magnificis, VVokmer, filio Zeme, et fratri­bus,inecnon filiis fratrum eiusdem, de Domino salutem et gratiam. Etiamsi virtus quaelibet suo non debet praemio defraudari ; fidelitas tamen eo abundantius attollenda , praemiisque temporalibus propensius compensanda, quanto ipsa ceteras vir­tutes politicas antecellit, et omnem temporalein af­fluentiam non immerito anlecedit. Proinde, quia vos de consensu et voluntate incliti Principis D. Stephani Dabisciae, regis Bosnae, fratris nostri ca­rissimi, et D. Elenae reginae, conthoraiis suae, sub sincerae fid ei puritate fidelitatem perpeluo nobis obseruandam promisisistis, et nostrae Maiestati iu­rastis, ac vestris iitteris mediantibus vos propen­sius obiigastis, quod nostram Maiestatem postmor­tem praedicti Domini Stephani Dabisciae, regis moderni Bosnae, in veslruin verum Dominum na­turaiem assumeretis, haberetis et teneretis, imo extunc nostrae Maiestati, tanquam regi et Domi­no vestro naturali , per omnia obedietis, et obtem­perabitis; ideo nos volumus , quod in antiquis ii­bertatibus, iuribus, iurisdictione, consuetudinibus, et legibus ac obseruantiis iliibate conseruare. Da­tum in Dyako, Sabbatho die proximo antefestum B. Margaritae V. et M. Anno. M.CCC.XCIV. Apud Luc. 1. V. cap. III. p. 416. Hinc apparet Dabi­sciae Bosniam ad dies vitae relictam fuisse , post obitun» eius in pristinam regum Hungariae fidem redituram. W o k rn e r bic , idem fuerit, qoi alibi \"\"ok , Wuk ( Lu­pus ) dicebatur.

Next

/
Thumbnails
Contents