Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
Procerum , et omnium Nobiliuin regni nostri apud Albam, in loco nostro cathedrali, annuente Domino, fuissemus coronati, et in regni gubernaculum iure et ordine geniturae successimu9*, habita congregatione generali iura — Nobilium regni, a sanctis Progenitoribus nostris data et concessa, quae in articulis exprimuntur infrascriptis, inuiolabiliter et firma fide promisimus obseruare: in specie elc. A.MCCXCI. Cod. Dipl. tom. VII. vol. II. p. 159.sqq. „Item tempore coronationis (anno proximo ) Dnmini Andreae regis illustris Hnngariae, et si non omnes conditiones — tamen ex illis quaedam notabiles sunt postpositae." Auno 1298. Cod. Dipl. tom. VI. vol. II. nro. 17. Arbitrandum tamen neutiquam est omnes leges regni ac statuta ex vnius, vel altel ius conuentuum horum ordinibus emanasse: complures, rebus ita ferentibus, consilio Senatus regii id est Praelatorum etBaronum, sunt editae: Ita S. Stephanus e x e r c i t u a t i o n e m , seu vt Hungari dicimus, Insurrectionem, praecipuum legum nostrarum obiectum, Conrado II. Imp. regno imminente statuit; teste Hartwico in Biogr. Stephani cap. IV. Ius Patronatus, dequoart. 26. VVladislai Dec. VII. dicitur : Nobilesa tempore S. Stephani liberain semper pro se Plebanos eligendi potestatem habuisse:" erectis nonnisi Plebaniis statui potuit. Ius asjli, de quo S. Ladislai decreto III. cap. VII. dicitur : Vt fures ad Ecclesiam fugientes, si delictum suum confessi fuerint, Jege S. Stephani iudicentur :" a sanclo nonnisi Stephano subortum esse potest. Ita etiam ius Tributi fori, Colomanni dec. lib. I. cap. 14. „Si quis de propriis el domesticis jebjis quid yendiderit, lege