Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
praerogatiua N o b i l i u m, qua generalijter vsque raodo fungimur,et gaudemus, in scriptis declarata, per modumque Decreti, et constitutionis generalis roborata exstitit." Decreto enim laudato non libertates solum Nobilium, sed aliis etiam regni hominibus a S. Stephano concessae ( 4. ) more p r a ed e c ess oy u m, fuerant confirmatae. — Tum P. II. tit. XIV. ,§. 12- „Et propterea cuncti reges vsque in praesens tempus ei succedentes , sacro(siculi praenarratum est) priusquam diademate coronarentur, super obseruando decreto, ac constitutionibus eiusdem D. Andreae regis , Praelatis acBaronibus, et Magnatibus, Proceribus ac Nobilibus regni huius iuramentum praestare consueuerunt." Cum tamen neminem regum c^nstet ad Decretum Andreae II. ante coronationem iurasse; et qui illud confirmarunt, hoc post coronationem, vt res ferebant, praestiterint. En iuris consuetudinarii Scriptorem consuetudinum Patriae imperitum! §. 15. Conuentus publicilegum quoque ferendarum gratia celebrati: D u x Arp*ad et sui milites, adepta victoria, venerunt vsque stagnum, quod dicitur Curtueltou et manserunt ibi iuxta sj luam Gemelsen triginta quatuor diebus, et in illo loco Dux et sui Nobiles ordinauerunt omnes consuetudinarias leges regni et omnia iura eius; qualiter seruirent Duci, et primatibus suis; vel qualiter iudicium facerent pro quolibet crimine commisso. — Vbi haee omnia ordinata fuerant, Hungari securudum suum idioma nominarunt S c erii ; eo quod ibi ordinalum sit totum negocium regni." Belae R. Not. cap. XL.