Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
fldimplendis, et inuiolabiliter obsei uandis , —- i uramentum et fidem super verae crucis signum, ipsique Domino regi singulariter pacis osculum praestiterunt." Ibid. p. 269. §. ] 2. Fidei hoc vinculum Reges ac reginae sacramento reciproce in Comitiis dato consignarunt: Laudatus profeclo Innocentius PP. III. datis ad A. Episcopum Strigon. anno 1204. litteris scripserat: „Quatenus quum ab eodemrege (Emerico ) fuerit requisitus, filiuin eius ( Ladislaum ) quamuis minorennem, non differat Coronare : receptnrus ab ipso Patre, filii sui vice, corporaliter iuramentum tam super Apostolicae sedis obedientia, quam super Eccl. Vngaricae libertate, sicut progenitores sui cum humilitate ac deuotione debila impenderunt." Cod. Dipl. tom. II. pro 431. Iuramenta haec ad iura etiam regni conseruanda spectasse, Litterae Gregorii IX. PP. 15-a Iulii Aniio 1235. datae produnt: Ulustri viro, Belae, luniori regi, —Intellecto dudum, quod charissimus Christo filius Noster, illustris Re\' Hungariae, Patertuus, alienationes quasdam fecerit in praeiudicium regni sui contra regis honorem: Nos supef hoc paterna affectione consulere cupientes, eidem regi direximus scripta nostra , vt alienationes praedictas, non obstante iuramonto, si quod fecit de nou reuocandis eisdem, studeat reuocare: quia cum teneatur, et in coronatione sua iurauerit etiam iura regni^ et honorem coronae illibateseruar e." Cod. Dipl. tom. III. vol. I. pag. 452. Conformiter his Elisabetha, Maiorregina, Ladislai Chuni mater in litteris A. I2 72. dalis habet: ,,Cum die appositionis coronae capitj Nostro promisimus iuramento, quod